- FIGLINUM Opus
- FIGLINUM Opusapud Vitruv. l. 5. c. 10. Concamerationes vero si ex structura factae fuerint erunt utiliores; sin autem contignationes fuerint, figlinum opus subiciatur; lege signinum, quod ex figlinarum fractis testis, Plin. l. 7. c. 56. seu ex testa tusa cum calce, Salmas. ad Solin. p. 1214 fiebat, vide infra ubi de opere Signino: de Figlinis vero, diximus iam aliquid in voce Fictile et plura dicemus, ubi de Plastice. Et quidem primum Figlinam officinam aperuisse Coroebum Atheniensem, habes apud Plin. l. 7. c. 56. Romae vero Numa Rex septimum collegium Figulorum instituit. Idem l. 35. c. 12. De Figulis, e corpore servorum, sic Pignor. ubi de Familia rustica, p. 264. Cretam effossam tractabant Figuli---in usum viz. fundi vasa parantes, quibus exportarentur fructus, velut amphoras et dolia; et in villae aedificationem, tegulas; mercis etiam gratiâ ut vasa vemrent. Figlinas autem in agro quomodo exerceri oporteret, Hostilit Sasernae pater et filius liberis editis monstravêrunt, ut testatur Varro etc. Vide quoque supra Ceramica Porta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.